monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Retractationes, 1, XIII. De Vera Religione, liber unus. <<<     >>> XV. Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.

CAPUT XIV. De Utilitate credendi, ad Honoratum liber unus. SHOW APPARATUS

1 Iam vero apud Hipponem-regium presbyter scripsi librum de Utilitate credendi, ad amicum meum quem deceptum a Manichaeis, adhuc eo errore noveram detineri, et irridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi : In quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est; quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid huiusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat, nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est, accipi ad litteram, id est ad verbum: nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est, 'Littera occidit; spiritus autem vivificat'. Sed aliter exposui verba ista apostoli Pauli, et quantum mihi videtur, vel potius ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui inscribitur de Spiritu et Littera: quamvis non sit et iste sensus respuendus.
2 Item dixi, Duae sunt enim personae in religione laudabiles. Una eorum qui iam invenerunt; quos etiam beatissimos iudicari necesse est: alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt iam in ipsa possessione; alteri in via, qua tamen certissime pervenitur. In his verbis meis, si illi qui iam invenerunt, quos in ipsa possessione esse iam diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita, sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam tendimus, sint; non habet iste sensus errorem: ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui iam ibi sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita putantur isti esse vel fuisse, id verum esse non mihi videtur: non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri potest quod mente cernatur, non fide credatur; sed quia tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos. Neque enim quod ait Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate, et, Nunc scio ex parte; non cernitur mente: cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. Illud enim beatissimos facit quod ait: Tunc autem facie ad faciem; et, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Qui hoc invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione quo ducit haec via, magna quaestio est. Et Angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint iam in illa possessione consistere merito quaeritur. Iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt; sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam cordis oculis veritatem, sicut dictum est, facie ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando inquirere. Item quod dixi, Nam scire magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est, ad eamdem beatitudinem referre debemus. In hac enim vita quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum; quoniam incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.
3 Et quod dixi, Multum interesse utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus; an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post, Quod scimus igitur, debemus rationi: quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam divina Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod percipimus nostri corporis sensibus, et quod fide dignis credimus testibus; dum tamen inter haec et illud quid distet intelligamus.
4 Item quod dixi, Nemini dubium est, omnes homines aut stultos esse aut sapientes, potest videri esse contrarium illi quod legitur in libro tertio de Libero Arbitrio, Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur utrum sapiens fuerit factus, an stultus, an neutrum: quoniam nullo modo stultum dicere poteramus qui sine vitio factus est, cum sit stultitia magnum vitium; et sapientem quomodo diceremus qui potuit seduci, non satis apparebat. Ideoque ad compendium dicere volui, quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Intuebar quippe etiam parvulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere, nondum utentes libero arbitrio, seu bene seu male. Nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi, eos volens intelligi qui iam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus, ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines velle. Numquid enim in hac sententia tam vera atque manifesta metuimus ne intelligantur et parvuli, qui hoc adhuc velle non possunt?
5 Alio loco cum commemorassem, quae Dominus Iesus fecit cum hic esset in carne, adiunxi, dicens: Cur, inquis, ista modo non fiunt? Atque respondi: Quia non moverent nisi mira essent; si autem solita essent, mira non essent. Hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.
6 In fine autem libri: Sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus, in quo memineris volo, nondum Manichaeos me coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse: sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut imperite nobis insinuatam, et erigere ad magna quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat: placatiore autem animo tuo facto, ero fortassis in caeteris promptior. Haec non ita dixi, quasi nihil adversus Manichaeos adhuc scripsissem, vel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita volumina de utraque re non me tacuisse testentur: sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manichaeos refellere coeperam, et illas nugas nondum invaseram, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperueram; quoniam sperabam, hoc initio facto, ad eum ipsum me scripturum fuisse quae hic nondum scripseram. Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse.

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, XIII. De Vera Religione, liber unus. <<<     >>> XV. Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.
monumenta.ch > Augustinus > 14